- L
- L.Latinorum consonans liquida et immutabilis, cui λάμβδα Graecorum responder; mutam, cui in eadem syllaba iungitur, ancipitem reddit. Sic enim t. in Atlas, Mart. l. 6. Epigr. 77. cuius Epigraphe in Afrum. v. 7. corripitur, producitur autem apud Virg. Aen. l. 8. v. 140.Ad Maiam maximus Atlas.Idem Ibid. v. 236. et 141. In hanc saepe R. mutatur, unde ex Frater Fratellus: et Ovid. Fast. inquit: l. 5. v. 480.Aspera mutata est in lenem temkpore longoLittera.Laudis index L. Scalig. est. Vide Robert. Titum l. 10. c. 14. Voss. in Aristarcho. In notis antiqq. significat, Lucius, Laelius, libertus, locus, lex, lector, quinquaginta etc. L. A. lex alia: L. An. quinquaginta annis. LD. laudandum. L. DD. D. locum Diis dicavist. L. DIV. locus divinus. L. M. D. C. Q. libens merito dicat consecratque etc. Fr. Gouldmann. in monetis Gallicis L. Coronatum Conspicitur, sub Lud. XII. Cudit enim is Denarios cum L. coronato, Gall. Deniers a l'L. couronne dictos, prtii 10. den. Turon. cum cruce anchorata, et Inscr. in aversa parte, quorum typum habes apud C. du Fresne ubi de Monetis Galliae Regum. Idem Grossos denarios fieri curavit, Gall. gros Deniers, prtii 2. sol. 6. den. cum cruce liliata, binis coronulis et binis L. inter crucis brachia, additâ. Inscr. SIT NOMEN DOMINI BENEDICTUM. In aversa parte, cum seuto 3. liliorum coronato, et binis L. ad latera, ac Inscr. LUDOVICUS FRANCORUM REX, apud eund. Ibid. De litera L. quae in nummis antiquis nonnumquam conspicitur, quamque pro Graeco Λ positam, et Λυκαβαντα, i. e. annum, denotare, nonnulli volunt, vide Casaub. ad Suet. Aug. c. 87. Nec omittendum, quod in clypeis Laconum eandem literam insculptam, apud Vett. legimus. Quid in Agrimensoria ea notet dicemus infra lemmate in Rectum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.